Psalms 4

AUG. Finis duobus dicitur modis, quando aliquid deficit, vel quando perficitur. Ibid. Canticum laetitiam indicat. Psalmi sunt qui cantantur ad psalterium, quo in magno mysterio usus est Propheta. de moribus ad agendum, ut deserantur falsi dii et vana saeculi; quia fit mentio de aeterna jucunditate. CASS. Exemplo sui increpat infideles de falsis. Ibid. Ab angustiis tristitiae in latitudine gaudii duxisti. 5. Rom. 5. Prius indicavit se auditum: jam quasi habens in corde Deum, ei loquitur. Misertus de justitia et dilatione. Item, miserere contra miserias hujus vitae. De petendis bonis. Et cum ita de me, CASS. Voto amplexamini, quaeritis labore vana idola, et mendacia, quae non Deus: vel terrena, quae non faciunt quod promittunt. Proposito novo homine veterem jubet exuere. AUG. Nota, in initiis poni, ut dicta, cum visione quae in corde est conjungat, ita hic, ut: Sed diapsalma sic conjungi vetat. Diapsalma secundum Hieronymum semper, Hebraei Sela, id est, semper in confirmatione praecedentis partis. Sympsalma, id est, conjunctio psalmi. De requie ita, et vos: et ideo clamate, sic digni auditu. Si motus surgit animi qui non est in potestate, non ei consentiat ratio. CASS. Motus animi in potestate nostra non est, sed Dei gratia temperare possumus: quod ergo consuetudinis est, permittit; quod culpae, prohibet. HIER. Hoc docet Apostolus: ut peccatum sit omnino vel leviter irasci: justitia autem, iram celeri poenitudine mitigare. AUG. De his quae tractatis in corde, quem novit Deus: id est, de consensu; et de his quae volvitis in cubili, id est delectatione carnis, in qua captiva versatur ratio, ut fera in cubili, per poenitentiam; vel cubilia sunt cogitationes ferocium. CASS. Venialis est ira quae non ducitur ad effectum. Diapsalma. CASS. Deposito veteri homine, nos in sacrificium jubemur offerri, quia certi de bonis. AUG. spiritus contribulatus, ut se puniens mactet Deo: vel, opera justa post poenitentiam quod notat diapsalma, ut de veteri vita transeatur ad novam, et sic sperate bona. Sed quia vix est qui diligat interiora bona, subdit: Futura, scilicet de quibus dubitant et desperant. Ad quod respondens ostendit breviter quae bona sunt quaerenda. AUG. Hoc lumen est totum, et verum hominis bonum, quo signatur, ut denarius imagine regis. AUG. Lumen, id est, luminosus vultus, et illuminans nos, imago qua cognosceris. CASS. Vel: Crux nobis impressa est, in signum regis nostri, quae est lumen vultus: quia in talibus radiat Deus. Imago creationis, ratio; recreationis, gratia; similitudinis, tota Trinitas. CAS. Quia putant in his consummatum bonum. Haec tria tanquam usibus humanis magis accommoda pro omnibus divitiis ponit. CASS. Ego autem in pace mentis dormiam, hic oblitus mundi, et requiescam in futuro: quia jam in una spe, non in multiplicitate saeculi. AUG. Ab omnibus saeculi cum mortale hoc induet immortalitatem: et hoc vere erit, quia jam est spes: et hoc est: et profecto erit quod speratur. .